Exercitus Virginiae fuit maior Exercitus Unionis pars, quae breviter et infeliciter anno 1862 in Bello Civili Americano operabatur. Non confundendus est cum Exercitu Virginiae Septentrionalis, corpore Confoederato et eius adversario principali, Roberto E. Lee duce. Imperator fuit Ioannes Pope generalis maior, qui exercitum a 26 Iunii ad 12 Septembris duxit.